- ICHTHYOCOLLA
- ICHTHYOCOLLAinter tentipellia Vett. faciei cutem erugantia ac extendentia. Plin.l.32.c.7. Ichthyocolla appellatur piscis, cui glutinosum est corium: idemque nomen glutino eius ---------- quod quidam ex ventre, non e corio, fieri dicunt, ut glutinum taurinum. Laudatur Pontica, candicans et carens venis squamisque, et quae celerrime liquescit ---------- Utilem eam in capitis doloribus affirmant, et tetanothris. Inventum, inter alia, Daedali, apud eund. l. 7. c. 56. ubi tamen lithocollam sunt qui legant. Exos Rondeletio hic piscis est, de Pise. fluv. c. 8. Germani, ad quos a Danubio etiam 600. advehitur librarum, dixêre haussen: quia magnitudine domum exiguam refert: indeque glutinum eius (quod non min us e corio, quam ventre, paratur) vocatur hausleim, i. e. husonis glutinum; ac generali vocabulo fischleim, h. e. piscium glutinum; item mundleim, i. e. orale glutinum: quia ore madesit, ut facilius couglutinet. Sic fabris lignariis, aliisque Artisicum, in emplastris, in strumentis Musicis, chartis, insuper eximie hic piscis servit. G. Ioh. Voss. de orig. prog. Idol. l. 4. c. 48.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.